Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.4.2 Columella 7.7.2 () >>Columella 7.9.2

Click a word to see morphological information.
7.6.1Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. 7.6.2 Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, [Note]

7.7.1Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis opimae 5 atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur.6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli. Quamobrem cum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus: nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa 7.7.2 claudendae. Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus, [Note]

7.8.1Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet: si pingui et opimo, longiorem patitur 9 custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo. Nam requietum vel aqua mixtum 10 celeriter acorem concipit. Id plerumque cogi agni aut haedi coagulo; quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.4.2 Columella 7.7.2 () >>Columella 7.9.2

Powered by PhiloLogic