Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.5 Columella 7.6 () >>Columella 7.7

Click a word to see morphological information.

7.6.1Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. 7.6.2 Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.5 Columella 7.6 () >>Columella 7.7

Powered by PhiloLogic