Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.2.3 Columella 7.5.2 () >>Columella 7.8.1

Click a word to see morphological information.
7.4.2 avaritiam; nec aestus, nec frigoris patiens. Raro foris, plerumque domi alitur, et est avidissimum cibi; cui si quid [Note]

7.5.1Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis. 7.5.2 Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [Note]

7.6.1Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. 7.6.2 Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, [Note]

7.7.1Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis opimae 5 atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur.6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli. Quamobrem cum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus: nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.2.3 Columella 7.5.2 () >>Columella 7.8.1

Powered by PhiloLogic