Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.2.2 Columella 7.5.1 () >>Columella 7.7.2

Click a word to see morphological information.
7.3.1Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris [Note]

7.4.1Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi cum domini praesentia est, vix expedit haberi: siquidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus 7.4.2 avaritiam; nec aestus, nec frigoris patiens. Raro foris, plerumque domi alitur, et est avidissimum cibi; cui si quid [Note]

7.5.1Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis. 7.5.2 Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [Note]

7.6.1Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.2.2 Columella 7.5.1 () >>Columella 7.7.2

Powered by PhiloLogic