Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.4 Columella 7.5 () >>Columella 7.6

Click a word to see morphological information.

7.5.1Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis. 7.5.2 Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.4 Columella 7.5 () >>Columella 7.6

Powered by PhiloLogic