Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.1.1 Columella 7.2.2 () >>Columella 7.5.1

Click a word to see morphological information.
7.1.2 Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriae tolerantissimus: propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam [Note]

7.2.1Post huius 4 quadrupedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra frigoris violentiam protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina. Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus 7.2.2 exornat. Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

naturam loci: quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, eum ait: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. 7.2.3 Pinguis et campestris situs proceras oves tolerat; gracilis et collinus quadratas; silvestris et montosus exiguas; pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur. Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras, Apulasque et Milesias [Note]

7.3.1Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.1.1 Columella 7.2.2 () >>Columella 7.5.1

Powered by PhiloLogic