Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.11 Columella 7.12 () >>Columella 7.13

Click a word to see morphological information.

7.12.1De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique 7.12.2 triplex ratio est. Namque unum genus adversus hominum [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.11 Columella 7.12 () >>Columella 7.13

Powered by PhiloLogic