Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.8.1 Columella 7.11.1 () >>Columella 7.13.1

Click a word to see morphological information.
7.9.1In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam 7.9.2 salacissimos esse ineuntes. [Note]

7.10.1Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita, 7.10.2 quam in partem proclinent, [Note]

7.11.1Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam 7.11.2 tamen non omittam. Cum virilem partem unam ferro reseratam [Note]

7.12.1De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 7.8.1 Columella 7.11.1 () >>Columella 7.13.1

Powered by PhiloLogic