Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.38 Columella 7.1 () >>Columella 7.2

Click a word to see morphological information.

7.1.1De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse; nec iniuria. Nam etiam eo rure,2 quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicunque pabulo contentus. Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit. 7.1.2 Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriae tolerantissimus: propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.38 Columella 7.1 () >>Columella 7.2

Powered by PhiloLogic