Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6 Columella 7 () >>Columella 8

Click a word to see morphological information.

7.1.1De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse; nec iniuria. Nam etiam eo rure,2 quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicunque pabulo contentus. Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit. 7.1.2 Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriae tolerantissimus: propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam [Note]

7.2.1Post huius 4 quadrupedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra frigoris violentiam protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina. Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus 7.2.2 exornat. Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

naturam loci: quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, eum ait: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. 7.2.3 Pinguis et campestris situs proceras oves tolerat; gracilis et collinus quadratas; silvestris et montosus exiguas; pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur. Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras, Apulasque et Milesias [Note]

7.3.1Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris [Note]

7.4.1Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi cum domini praesentia est, vix expedit haberi: siquidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus 7.4.2 avaritiam; nec aestus, nec frigoris patiens. Raro foris, plerumque domi alitur, et est avidissimum cibi; cui si quid [Note]

7.5.1Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis. 7.5.2 Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [Note]

7.6.1Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. 7.6.2 Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, [Note]

7.7.1Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis opimae 5 atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur.6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli. Quamobrem cum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus: nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa 7.7.2 claudendae. Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus, [Note]

7.8.1Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet: si pingui et opimo, longiorem patitur 9 custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo. Nam requietum vel aqua mixtum 10 celeriter acorem concipit. Id plerumque cogi agni aut haedi coagulo; quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si 7.8.2 eius virentem saucies corticem. Verum optimus [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

caseus est, qui exiguum medicaminis habet. Minimum autem coagulum [Note]

7.9.1In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam 7.9.2 salacissimos esse ineuntes. [Note]

7.10.1Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita, 7.10.2 quam in partem proclinent, [Note]

7.11.1Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam 7.11.2 tamen non omittam. Cum virilem partem unam ferro reseratam [Note]

7.12.1De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique 7.12.2 triplex ratio est. Namque unum genus adversus hominum [Note]

7.13.1Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant: quod ne fiat, amaris nucibus contritis finiendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

stillari conveniet. Hoc eodem [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6 Columella 7 () >>Columella 8

Powered by PhiloLogic