Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.6.1 Columella 6.9.1 () >>Columella 6.12.1

Click a word to see morphological information.
6.8.1Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta 6.8.2 ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire. Sed haec si solum fastidium est. [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

6.9.1Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam. 6.9.2 Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.

6.10.1Recens tussis optime salivato farinae hordeaceae discutitur. Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admixta fresa faba. Lentis quoque valvulis exemptae et minute molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et eum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur, ae



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.6.1 Columella 6.9.1 () >>Columella 6.12.1

Powered by PhiloLogic