Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.8 Columella 6.9 () >>Columella 6.10

Click a word to see morphological information.

6.9.1Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam. 6.9.2 Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.8 Columella 6.9 () >>Columella 6.10

Powered by PhiloLogic