Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.6.1 Columella 6.8.2 () >>Columella 6.10.2

Click a word to see morphological information.
6.7.1Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris 6.7.2 proluvies. Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [Note]

6.8.1Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta 6.8.2 ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire. Sed haec si solum fastidium est. [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

6.9.1Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.6.1 Columella 6.8.2 () >>Columella 6.10.2

Powered by PhiloLogic