Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.7 Columella 6.8 () >>Columella 6.9

Click a word to see morphological information.

6.8.1Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta 6.8.2 ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire. Sed haec si solum fastidium est. [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.7 Columella 6.8 () >>Columella 6.9

Powered by PhiloLogic