Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.3.2 Columella 6.7.1 () >>Columella 6.9.2

Click a word to see morphological information.
6.5.1Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari: nam ea res aut alvum movet, aut1 frequenter 2 febrem. Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc 3 quod decidit 4 immixtum pabulo, bubus affert necem. Sus aegra pestilentiam facere [Note]

6.6.1Cruditatis signa sunt crebri ructus ac ventris sonitus, fastidia cibi, nervorum intentio, hebetes oeuli. Propter quae bos neque ruminat neque lingua se deterget. Remedio erunt aquae calidae duo congii, et mox triginta brassicae modicae caules coeti et ex 6.6.2 aceto dati. Sed uno die abstinendum est alio cibo. Quidam clausum intra tecta continent, ne pasci possit. Tum lentisci oleastrique cacuminum pondo iv, et libram [Note]

6.7.1Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris 6.7.2 proluvies. Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [Note]

6.8.1Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta 6.8.2 ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire. Sed haec si solum fastidium est. [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.3.2 Columella 6.7.1 () >>Columella 6.9.2

Powered by PhiloLogic