Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.34.2 Columella 6.37.2 () >>Columella 7.1.1

Click a word to see morphological information.
6.36.1In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex 6.36.2 duobus fingitur. Equam convenit quadrimam [Note]

6.37.1Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur. 6.37.2 Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione [Note]

6.38.1Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui: propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Equienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae 6.38.2 mixtus infunditur. Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel gari [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.34.2 Columella 6.37.2 () >>Columella 7.1.1

Powered by PhiloLogic