Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.32.1 Columella 6.35.2 () >>Columella 6.38.2

Click a word to see morphological information.
6.34.2 curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.

6.35.1Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare 6.35.2 aliquid videantur. Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam [Note]

6.36.1In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex 6.36.2 duobus fingitur. Equam convenit quadrimam [Note]

6.37.1Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur. 6.37.2 Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione [Note]

6.38.1Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui: propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Equienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.32.1 Columella 6.35.2 () >>Columella 6.38.2

Powered by PhiloLogic