Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.32.1 Columella 6.35.1 () >>Columella 6.38.2

Click a word to see morphological information.
6.34.1Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

6.34.2 curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.

6.35.1Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare 6.35.2 aliquid videantur. Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam [Note]

6.36.1In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex 6.36.2 duobus fingitur. Equam convenit quadrimam [Note]

6.37.1Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.32.1 Columella 6.35.1 () >>Columella 6.38.2

Powered by PhiloLogic