Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.30.1 Columella 6.34.1 () >>Columella 6.37.1

Click a word to see morphological information.
6.32.2 Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur, [Note]

6.33.1Muscas quoque vulnera infestantes sum-movebimus pice et oleo vel unguine infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur: vel cum fossili4 sale trita sepiae testa, vel semine agrestis 5 pastinacae pinsito et per linteum super 6.33.2 oculos expresso. Omnisque dolor oculorum in-unctione succi plantaginis cum melle acapno, [Note]

6.34.1Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

6.34.2 curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.

6.35.1Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.30.1 Columella 6.34.1 () >>Columella 6.37.1

Powered by PhiloLogic