Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.33 Columella 6.34 () >>Columella 6.35

Click a word to see morphological information.

6.34.1Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

6.34.2 curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.33 Columella 6.34 () >>Columella 6.35

Powered by PhiloLogic