Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.31 Columella 6.32 () >>Columella 6.33

Click a word to see morphological information.

6.32.1Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit. 6.32.2 Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.31 Columella 6.32 () >>Columella 6.33

Powered by PhiloLogic