Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.2 Columella 6.3 () >>Columella 6.4

Click a word to see morphological information.

6.3.1Boves calore sub divo,1 frigoribus intra tectum, manere oportet. Itaque hibernae stabulationi 2 eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis 3 praecisa 4 in acervum extrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arva sentibus, qui aestivo5 tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt. Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. Boves autem recte 6.3.2 pascendi non una ratio est. Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit: quod tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna 6.3.3 temporum vice vel arant vel pascuntur. Siceioribus agris ad praesepia boves alendi sunt, quibus pro conditione regionum cibi praebentur: eosque nemo dubitat, quin optimi sint [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.2 Columella 6.3 () >>Columella 6.4

Powered by PhiloLogic