Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.28 Columella 6.29 () >>Columella 6.30

Click a word to see morphological information.

6.29.1Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta. 6.29.2 Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.28 Columella 6.29 () >>Columella 6.30

Powered by PhiloLogic