Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.24.2 Columella 6.28.1 () >>Columella 6.31.1

Click a word to see morphological information.
6.26.1Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod 6.26.2 adhibetur aetati tenerae sine vulnere. Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere vere [Note]

6.27.1Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam: quae utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi. Summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum [Note] [Note] [Note]

-- --

tripartite [Note]

6.28.1Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: [Note] [Note]

-- --

eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.

6.29.1Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.24.2 Columella 6.28.1 () >>Columella 6.31.1

Powered by PhiloLogic