Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.22.2 Columella 6.27.1 () >>Columella 6.29.2

Click a word to see morphological information.
6.25.1Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant: aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur. Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permixta. Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi necare animalia.

6.26.1Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod 6.26.2 adhibetur aetati tenerae sine vulnere. Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere vere [Note]

6.27.1Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam: quae utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi. Summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum [Note] [Note] [Note]

-- --

tripartite [Note]

6.28.1Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: [Note] [Note]

-- --

eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.22.2 Columella 6.27.1 () >>Columella 6.29.2

Powered by PhiloLogic