Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.19.2 Columella 6.22.2 () >>Columella 6.27.1

Click a word to see morphological information.
6.21.2 annos decem, fetibus inutiles sunt. Rursus minores bimis iniri non oportet. Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.

6.22.1Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica 6.22.2 hiberna desiderat; aestate [Note]

6.23.1Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque. Sed utraque devexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis ventis non 6.23.2 sint [Note]

6.24.1Ex eis,3 qui quadrimis minores sunt maioresque quam 4 duodecim annorum, prohibentur admissura: illi,5 quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur; hi, quia senio sunt effeti.6 Mense Iulio feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos 6.24.2 proximo vere adultis iam pabulis edant. [Note]

6.25.1Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant: aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur. Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permixta. Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi necare animalia.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.19.2 Columella 6.22.2 () >>Columella 6.27.1

Powered by PhiloLogic