Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.16.2 Columella 6.21.1 () >>Columella 6.24.1

Click a word to see morphological information.
6.19.2 posterior quattuor pedes. Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur, [Note]

6.20.1Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris vaccisque dicemus. Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis, media aetate probandos censeo. Cetera fere eadem omnia in his observabimus, quae in bubus eligendis. Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior cervix, et ita vasta, ut sit maxima portio [Note] [Note] [Note]

-- --

corporis, venter [Note]

6.21.1Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.3 Cetera quoque fere eadem in feminis, quae et in maribus, desiderantur, et praecipue ut sint novellae: quoniam, cum excesserunt 6.21.2 annos decem, fetibus inutiles sunt. Rursus minores bimis iniri non oportet. Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.

6.22.1Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.16.2 Columella 6.21.1 () >>Columella 6.24.1

Powered by PhiloLogic