Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.1 Columella 6.2 () >>Columella 6.3

Click a word to see morphological information.

6.2.1Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura. Eos autem, qui de grege feri comprehenduntur, sic subigi convenit. 6.2.2 Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor facile versari, et unde egredi sine periculo possit. Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut cum producentur [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.1 Columella 6.2 () >>Columella 6.3

Powered by PhiloLogic