Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.18 Columella 6.19 () >>Columella 6.20

Click a word to see morphological information.

6.19.1Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma: roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars 6.19.2 posterior quattuor pedes. Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.18 Columella 6.19 () >>Columella 6.20

Powered by PhiloLogic