Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.14.2 Columella 6.17.1 () >>Columella 6.21.1

Click a word to see morphological information.
6.16.1Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis 6.16.2 cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata [Note]

6.17.1Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

cubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem [Note]

6.18.1Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua. Ea adhaerens faucibus sanguinem ducit, et incremento suo transitum cibis praecludit. Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam vel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito: nam eo contactum animal 6.18.2 confestim decidit. Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti: qui ubi superpositus [Note]

6.19.1Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma: roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.14.2 Columella 6.17.1 () >>Columella 6.21.1

Powered by PhiloLogic