Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.15 Columella 6.16 () >>Columella 6.17

Click a word to see morphological information.

6.16.1Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis 6.16.2 cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.15 Columella 6.16 () >>Columella 6.17

Powered by PhiloLogic