Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.12.2 Columella 6.15.2 () >>Columella 6.19.1

Click a word to see morphological information.
6.14.2 potandus datur diebus compluribus. Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus [Note]

6.15.1Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso 6.15.2 aceto curatur. Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce [Note]

6.16.1Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis 6.16.2 cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata [Note]

6.17.1Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

cubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.12.2 Columella 6.15.2 () >>Columella 6.19.1

Powered by PhiloLogic