Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.14 Columella 6.15 () >>Columella 6.16

Click a word to see morphological information.

6.15.1Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso 6.15.2 aceto curatur. Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.14 Columella 6.15 () >>Columella 6.16

Powered by PhiloLogic