Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.11.1 Columella 6.14.2 () >>Columella 6.18.1

Click a word to see morphological information.
6.13.2sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit, [Note]

6.14.1Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies, et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario 6.14.2 potandus datur diebus compluribus. Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus [Note]

6.15.1Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso 6.15.2 aceto curatur. Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce [Note]

6.16.1Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.11.1 Columella 6.14.2 () >>Columella 6.18.1

Powered by PhiloLogic