Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.12 Columella 6.13 () >>Columella 6.14

Click a word to see morphological information.

6.13.1Scabies extenuatur trito alio defricta;1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur; deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente4 6.13.2sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.12 Columella 6.13 () >>Columella 6.14

Powered by PhiloLogic