Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.7.2 Columella 6.10.2 () >>Columella 6.13.2

Click a word to see morphological information.
6.9.2 Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.

6.10.1Recens tussis optime salivato farinae hordeaceae discutitur. Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admixta fresa faba. Lentis quoque valvulis exemptae et minute molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et eum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur, ae 6.10.2 postea aqua hyssopi per cornu infunditur. Porri [Note]

-- --

enim succus cum [Note]

6.11.1Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento. Expressa deinde sanie sinus 5 ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur: vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sebum caprinum aut bubulum instillatur. 6.11.2 Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt, [Note]

6.12.1Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim ungulam inspicito.7 Tactus autem fervorem demonstrat: nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, frictione assidua discutitur; vel, cum ea nihil profuit, scarificatione emittitur.8 At si iam in ungulis est, inter duos



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.7.2 Columella 6.10.2 () >>Columella 6.13.2

Powered by PhiloLogic