Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.7.2 Columella 6.10.1 () >>Columella 6.13.1

Click a word to see morphological information.
6.9.1Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam. 6.9.2 Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.

6.10.1Recens tussis optime salivato farinae hordeaceae discutitur. Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admixta fresa faba. Lentis quoque valvulis exemptae et minute molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et eum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur, ae 6.10.2 postea aqua hyssopi per cornu infunditur. Porri [Note]

-- --

enim succus cum [Note]

6.11.1Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento. Expressa deinde sanie sinus 5 ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur: vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sebum caprinum aut bubulum instillatur. 6.11.2 Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 6.7.2 Columella 6.10.1 () >>Columella 6.13.1

Powered by PhiloLogic