Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.1.1 Columella 5.3.1 () >>Columella 5.7.1

Click a word to see morphological information.
5.2.2 milia. Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. 5.2.3 At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot [Note]

-- --

5.2.4 pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus. [Note]

5.3.1His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero [Note]

5.4.1Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse incognovi,2 maxime pro-bantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes: deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur: eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circum- [Note] [Note]

-- --

vinctae [Note]

5.5.1Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

tamen ante bonitas exploranda est. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.1.1 Columella 5.3.1 () >>Columella 5.7.1

Powered by PhiloLogic