Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.1.1 Columella 5.2.4 () >>Columella 5.6.1

Click a word to see morphological information.
5.2.1Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem 5.2.2 milia. Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. 5.2.3 At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot [Note]

-- --

5.2.4 pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus. [Note]

5.3.1His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero [Note]

5.4.1Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse incognovi,2 maxime pro-bantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes: deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur: eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circum- [Note] [Note]

-- --

vinctae [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.1.1 Columella 5.2.4 () >>Columella 5.6.1

Powered by PhiloLogic