Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.1.1 Columella 5.2.1 () >>Columella 5.4.1

Click a word to see morphological information.
5.1.1Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis 5.1.2 prudentiam cadere non poterat. Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari [Note]

5.2.1Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem 5.2.2 milia. Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. 5.2.3 At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot [Note]

-- --

5.2.4 pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.1.1 Columella 5.2.1 () >>Columella 5.4.1

Powered by PhiloLogic