Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.11 Columella 5.12 () >>Columella 6.pr

Click a word to see morphological information.

5.12.1Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit: 5.12.2 omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsae [Note]

6


Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 5.11 Columella 5.12 () >>Columella 6.pr

Powered by PhiloLogic