Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.29.2 Columella 4.32.1 () >>Columella 4.33.2

Click a word to see morphological information.
4.31.1Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest. Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam 4.31.2 exigunt. Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum [Note]

4.32.1Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam 4.32.2 mediis agris deponitur. Seritur bulbus radicis, et talea calami; nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet. Talea et tota harundo serius praedicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur, [Note]

4.33.1Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;spissum solum et



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.29.2 Columella 4.32.1 () >>Columella 4.33.2

Powered by PhiloLogic