Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.28.1 Columella 4.30.2 () >>Columella 4.32.2

Click a word to see morphological information.
4.29.1Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuenda-rumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane 4.29.2 concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium [Note]

4.30.1Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima. 4.30.2 Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. [Note]

4.31.1Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest. Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam 4.31.2 exigunt. Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.28.1 Columella 4.30.2 () >>Columella 4.32.2

Powered by PhiloLogic