Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.1.1 Columella 4.3.1 () >>Columella 4.6.1

Click a word to see morphological information.
4.2.1Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant: sive tenuit,9 et ut saepe evenit, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant 4.2.2 minus fertilem fore, quia cratem factura sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicentur, [Note]

4.3.1In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in 4.3.2 comparandis mancipiis:de tuendis [Note]

4.4.1Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.1.1 Columella 4.3.1 () >>Columella 4.6.1

Powered by PhiloLogic