Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.27.1 Columella 4.29.1 () >>Columella 4.31.2

Click a word to see morphological information.
4.28.1Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7 4.28.2 Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

fuisse; ex quibus Graecinus, qui sic refert: potest videri satis esse constitutam vineam ter fodere. Celsus quoque et Atticus consentiunt tres esse motus in vite seu potius in omni surcido naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat; [Note]

4.29.1Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuenda-rumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane 4.29.2 concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium [Note]

4.30.1Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.27.1 Columella 4.29.1 () >>Columella 4.31.2

Powered by PhiloLogic