Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.23.2 Columella 4.27.1 () >>Columella 4.29.2

Click a word to see morphological information.
4.25.2 modo vinitor gnarus est iis utendi. Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere, sinu; cum adlevare, scalpro; cum incavare, [Note]

4.26.1Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus, [Note]

4.27.1Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quae sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiae dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent; eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus 4.27.2 necdum adultis modus adhibendus [Note]

4.28.1Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.23.2 Columella 4.27.1 () >>Columella 4.29.2

Powered by PhiloLogic