Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.24 Columella 4.25 () >>Columella 4.26

Click a word to see morphological information.

4.25.1Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur; quae [Note]

-- --

flectitur, sinus; quae a flexu procurrit, scalprum; quae deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis lunae species securis dicitur; eiusque velut apex pronus imminens mucro vocatur. Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si 4.25.2 modo vinitor gnarus est iis utendi. Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere, sinu; cum adlevare, scalpro; cum incavare, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.24 Columella 4.25 () >>Columella 4.26

Powered by PhiloLogic