Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.21.2 Columella 4.24.2 () >>Columella 4.27.2

Click a word to see morphological information.
4.23.2 putationem facit. Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per 4.23.3 ver et [Note]

4.24.1Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert 4.24.2 domino dispendium. Vitis autem cum sit [Note]

4.25.1Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur; quae [Note]

-- --

flectitur, sinus; quae a flexu procurrit, scalprum; quae deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis lunae species securis dicitur; eiusque velut apex pronus imminens mucro vocatur. Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si 4.25.2 modo vinitor gnarus est iis utendi. Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere, sinu; cum adlevare, scalpro; cum incavare, [Note]

4.26.1Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.21.2 Columella 4.24.2 () >>Columella 4.27.2

Powered by PhiloLogic