Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.20.2 Columella 4.23.1 () >>Columella 4.25.2

Click a word to see morphological information.
4.22.1Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus 4.22.2 trunco est applicitus; is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt, [Note]

4.23.1Nunc quia1 parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem 4.23.2 putationem facit. Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per 4.23.3 ver et [Note]

4.24.1Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.20.2 Columella 4.23.1 () >>Columella 4.25.2

Powered by PhiloLogic