Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.22 Columella 4.23 () >>Columella 4.24

Click a word to see morphological information.

4.23.1Nunc quia1 parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem 4.23.2 putationem facit. Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per 4.23.3 ver et [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.22 Columella 4.23 () >>Columella 4.24

Powered by PhiloLogic